HISTORIA LIBRI JOSUE

CAPUT VI: De lapidatione Achor

#Jos. VII#Jer. XI

Porro Achor, vel Achar [al. Achim], filius Charmi, de Tribu Juda, tulit aliquid de anathemate, chlamidem scilicet coccineam contextam auro, habentem, secundum Josephum, auri pondus mazam, id est massan, id est ducentos siclos, tulitque totidem siclos argenti, regulamque auream, vel ligulam quinquaginta siclorum. Misitque Josue viros de Jericho, qui explorarent civitatem Hai, quae est juxta Bethel. Qui revertentes dixerunt: Non ascendat omnis populus. Sufficiunt tria millia ad capiendam urbem. Josephus tamen dicit triginta millia. Qui cum ascendissent terga vertentes percussi sunt a viris urbis Hai, et corruerunt ex eis triginta et sex viri. Josue vero scidit vestimenta sua, et jacuit pronus coram arca, usque ad vesperam, et senes populi cum eo saccis induti: et liquefactum est cor populi. Verebantur enim ne timor eorum, qui invaserat Chananaeos transiret in audaciam, adeo ut impetum facerent in ipsos. Dixitque Dominus ad Josue: Pollutus est populus anathemate, nec ero cum eo, donec mundetur. Applica cras populum ad te, et fac sortem per tribus, et familias, et domus, et capita. Et quemcunque sors invenerit comburetur igni cum omni substantia sua. Quo facto invenit sors tribum Judae, deinde familiam Zare, tandem domum Charmi, ad ultimum caput Achor, et dixit ei Josue: Fili, da gloriam Deo, confitendo quid feceris. Quo confesso, missi sunt nuntii ad tentorium ejus, qui praefatam pecuniam reconditam in terra retulerunt ad populum. Tollens itaque Josue illum, cum universa domo ejus, universa supellectili, et jumentis, duxit eum in vallem profundam, lapidavitque eum omnis populus, et cuncta quae illius erant igne consumpta sunt: Feceruntque super eum acervum lapidum qui permanet, usque in praesentem diem. Vocatumque est nomen loci illius vallis Achor. Nec putandum est populum neglexisse mandatum Domini, quo praeceperat eum comburendum. Nam in sacra Scriptura ignis pro vehementi poena accipi solet, ut ibi de fornace ferrea Aegypti, putant tamen Hebraei Dominum praecepisse lapidari ipsum, et alia, quae lapidibus obrui possent, caetera, quae lapides non sentirent, igne cremanda. Tradit tamen Augustinus Josue fecisse hoc quadam consideratione. Aut enim poenituit Achor, et sic dignus non erat igne gehennali, et sic illum noluit urere, qui dignus igne non erat. Vel si non poenituit, et dignus erat igne aeterno, reservavit Domino poenam ignis. Punivitque eum alio genere poenae, ne videretur bis punitus in idipsum.